+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. anno Eius Nativitatis
millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo, regnantibus
dominis nostris domino Lodovico et domina
Iohanna, Dei gratia Ierusalem et Sicilie rege et regina, ducatus
Apulie, principatus Capue, Provincie et Forcalcherii ac Pedimontis
comitibus, regnorum vero dicti domini nostri regis
anno undecimo et prefate domine nostre regine anno sextodecimo
feliciter amen. Die quintodecimo mensis setebris
duedecime inditionis, apud civitatem Potentie, nos Angelus
de notario Andrea, iudex dicte civitatis Potentie, Angelus
de Bonopari, puplicus eiusdem civitatis notarius et testes subscripti
ad hoc specialiter vocati et rogati presenti scripto
puplico notum facimus et testamur, quod, constituti in nostra
presentia abbas Franciscus de Madio, archipresbiter ecclesie
Sancti Girardi et Iohanetus de Madio de Potentia,
curatores et administratores Angelelli de Madio, puppilli
filii et heredes quondam Francisci de Madio, legitimi et naturales
filii, legitimi et naturales quondam domini Angeli de
Madio, viri domine Francisce de Lacupensuli, uxoris predicti
domini Angeli ex parte una, et predicta domina Francesca
ex parte altera. Predicti ministratores et curatores electi
et facti in curia baiulorum et iudicum dicte civitatis Potentie,
cum decreto baiulorum ipsorum et de mandato domini
Antonii Fasanella de Neapoli, capitanei civitatis Potentie,
et de curia curationem et administrationem dicti puppilli assumentes
ad dandum et exhibendum certa legata et debita
legata dicte domine Francesce de bonis et ex bonis Angelilli
dicti puppilli, prout in quodam instrumento puplico inde
confecto de electione et assumssione dicte curationis et
administrationis facto per manus mei predicti notarii Angeli,
signo et subscriptione Nicolai de notario Andrea, iudicis
et aliorum testium sollepniter roborato, hec et alia plenius
et seriosius continentur. Predicti abbas Franciscus de Madio
et Iohannotus de Madio, auctoritate predicta, habito per
eos pleno consilio cum consiliis idoneis probis viris, de quibus
bonis dicti puppilli possent dare et exhibere de bonis
et ex bonis ipsius puppilli per apretium usque ad summam
legatorum testamentorum predicti quondam domini Angeli
de Madio et abbatis Petri de Madio, filii eius ut dixerunt,
dederunt exhiberunt et assignaverunt dicte domine
Francesce de Lacupensuli, relicte quondam domini Angeli de
Madio, avie puppilli predieti, bona infrascripta apretiata per
eos et de consilio ubi supra, videlicet: in primis, domum unam
sitam in dicta civitate Potentie in parrochia Sancti Girardi,
iuxta domum ipsius ecclesie, iuxta cimiterium ipsius ecclesie
et alios fines, pro unciis septem. Item domunculas duas in
eadem parrochia ubi sunt tarame, iuxta domum Sancti Girardi,
iuxta menia civitatis, iuxta casile Iacobini domini quondam
Oymani de Lacupensuli, viam puplicam et alios fines,
pro unciis quinque. Item casile unum in eadem parrochia in
ruga carlesenorum, iuxta domum heredum quondam Coluni
Carrane, iuxta casile heredum quondam Nicolai Carrane
Magni, vias puplicas et alios fines pro unciis duabus. Item
ferragniale unum in via palmentorum quod dicitur campu Rotundu
iuxta vineas abbatis de Madio de Lacupensuli, vias
puplicas et alios fines pro unciis decem. Item isclam unam
in flomaria que fuit Hospitalis Sancti Iohannis cum iscla alia
contigua eidem que fuit quondam iudicis Vinci de Accaronzio
iuxta terras ecclesie Sancti Girardi, iuxta terras magistri
Nicolai de Amelino, iuxta terras heredum quondam
Francisci de Petrafixa, iuxta terram monasterii Sancti Luce,
viam puplicam et alios fines, pro unciis decem. Item terram
unam subtus planitias, iuxta vineam Angeli de Madana, vias
publicas et alios fines, pro uncia una. Item petiam unam terre
in contrata Canalis, ubi est grippta iuxta predictum vallonum
de canali, iuxta terras heredum quondam Francisce
de Petrafixa, iuxta terram iudicis Nicolai de Iacobino mediante
via puplica, vias puplicas et alios fines, pro unciis
viginti quinque. Item territorium unum in contrata Tore,
quod fuit quondam Henrici de Auromundo et griptam unam
earum finibus limitatas et petiam unam terre incontrata vallis
de lacu, ubi dicitur fons de bostaria, que fuit quondam predicti
Henrici de Auromundo eius finibus limitatam et territorium
aliud in eadem contrata Tore, quod fuit quondam dompni Aquini de Anatorio suis finibus limitatum; et territoria alia in eadem contrata Tore, cum macla et moribus que
fuerunt quondam lacobi Inganuli, suis finibus limitata et
territorium unum in contrata Campi Saraceni, quod fuit predicti
dompni Aquini, suis finibus limitatum et petias terrarum
tres in eadem contrata, que fuerunt quondam Thomasii
Quintii, suis finibus limitatas et petias terrarum tres in
eadem contrata, que fuerunt quondam Iacobi Moresii, iuxta
terras dompni Dorante Malli et alias fines. Que omnia ipsa
territoria septem inclusivi, ut scripta sunt pro unciis viginti
et tarenis duobus. Que tota predicta pecunia, est in summa
rerum supradictarum appretiata ut supra, adscendit ad summam
unciarum auri octuagintarum et tarenorum duo. Que quidem
bona predicti curatores et administratores assignaverunt
et exhibuerunt ipse domine Francesce vigore primo cuiusdam
testamenti predicti quondam domini Angeli, quod vidimus
et inspeximus, factum per manus notarii Iacobi de
Inganulo cum subscriptione iudicis Girardi de Carruba terre
iudicis et aliorum testium octo sollempniter roboratum.
in quo quidem testamento inter alia continentur clausula infrascripta,
videlicet: item legavit domine Francesce de Lacupensuli
de Potentia uxori sue uncias quinquaginta et omnia
iocalia argentea et robas omnes quas ferit eidem pro dotibus,
quas recepit ab ea tempore contracti matrimonii inter
ipsum et dictam dominam Francescam. Item legavit eidem
uxori sue sive pro bono servitio uncias viginti, preter et ultra
omnia bona predicta ac etiam vigore testamenti quondam
abbatis Petri de Madio, quod vidimus et inspeximus, factum
per manus Ludoyci Strinaci de Neapoli puplici per provincias
Terre Laboris, comitatus Molisii et principatus Citra et Ultra,
Serras Montorii regia auctoritate notarius, cum
subscriptione iudicis Andrea de Putiarum, ubilibet per provincias
[Terre Laboris, comitatus Molisii atque provincias]
utriusque principatus iudex ad contractus ad unam et aliorum
testium subscriptionibus roboratum. In quidem testamento
inter alia continetur clausula infrascripta, videlicet:
item legavit dari voluit diete Francesce de Lacupensuli, matri
sue, uncias decem et tarenos duodecim, ad quas et quos asseruit
se teneri. Quod antea superius ubi legitur Angeli, item
ubi legitur terras, item ubi legitur terre laboris, comitatus
molisii atque provincias, interlineatum et emendatum est
per manus mei qui supra notarii Angeli de Bonopari, puplici
notarii, non vitio set errore, unde pro autentiqua habeantur. In cuius rei testimonium et omnium quorum interest et interesse poterit certitudinem et cautelam, hoc presens. Puplicum instrumentum exinde factum est per manus mei qui supra notarii, signo et subscriptione mei qui supra iudicis ac
signis et subscriptionibus subscriptorum testis roboratum.
Quod scripsi ego idem Angelus de Bonopari, civitatis Potentie notarius, qui predictis omnibus rogatus interfui et meo solito signo signavi.
Nell'interlinea.
Nell'interlinea.