+ In Dei nomine amen. Anno a Nativitate Eiusdem
millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, regnantibus
sererenissimis dominis nostris Lodoyco et Iohanna, Dei
gratia Ierusalem et Sicilie rege et regina, ducatus Apulie et
principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis
comitibus, regnorum vero eiusdem domini regis anno undecimo et
dicte domine regine anno decimo septimo, feliciter amen.
Mense aprilis die vicesimo secundo eiusdem duodecime
indictionis apud Sinesium. Nos Bartholomeus de Pregna de Arissa
regius et reginalis iudex per predictum regnum
Sicilie ad contractus. Palaganus de Monte Sion de Tursio, puplicus
ubique per provincias Terre Laboris et comitatus Molisii,
principatus Citra [Ultraque] Serras Montorii Basilicate, terre Idronti
et Iordane, ducatus Calabrie, regia ac reginali
auctoritate notarius et testes subscripti et subsignati, ad hoc
specialiter vocati et rogati, tenore presentis puplici instrumenti
fatemur, notum facimus et testamur: quod predictis die et
loco magnifica domina, domina Margarita, comitissa Clarimontis
ex una parte, et infrascripti seu infranominati
homines et persone ex parte altera. In nostri presentia constituti
supscripti venditores et venditrices de subscriptis bonis et
rebus fecerunt sibi invicem per se et heredes suos puplice
et solempne coram nobis; non vi non dolo non metu non
fraude nec aliqua suasione decepti vel aliter circumventi sed
eorum bona et gratuita voluntate prout inferius declaratur.
Qua quidem bona empta seu permutata vel permutationis
titulo et ex causa per dictam dominam comitissam, prout
continetur inferius, acquisite, eadem domina comitissa voluit et
asseruit coram nobis se emisse ac permutationis titulo
acquisivisse ad opus et per opere constructionis et
hedificationis loci seu [monasterii] Sancte Marie Annuntiate de Sinesio,
ordinis fratrum minorum, quem locum eadem domina
comitissa fecit et consuevit [......] supradictam, videlicet:
Nigra de dopna de Nigra de Sinesio, cum auctoritate
Guillelmi de Parisio de Sinesio, mundualdi sui periti per eam et
per me iudicem sibi datum, presentem et consensum ac
auctoritatem sibi ad presentem contractum prestantis in officium
mundualdi legitimi quo carere se dixit, vendidit ac
permutavit, et ex causa vendictionis et permutationis concessit
prefate domine comitisse quandam domum sitam in prefata terra
Sinesii in vico ecclesie sancti Nicolai de Grecis
[ ... ] fortelliciis dicte terre et domum quondam Mabilie neptis sue, pro
qua domo et eiusdem domus lignaminibus prefata domina
comitissa solvit et assignavit eidem Nigre in pecunia unciam
unam et tarenos [ ... ] casile unum, quod fuit Iohannucii
domini Calabrie, situm in dicta terra Sinesii in vico ecclesie
sancti Michaelis iuxta domum Rogerii Succurti, vias puplicas a
tribus partibus et fines alios; eadem Nigra cum auctoritate
qua supra vendidit eidem domine comitisse casile unum seu
domum, situm in dicta terra Sinesii in dicto vico sancti
Nicolai, iuxta domum ipsius Nigre, domum Iohannis
Sfortunati et vias puplicas. Pro cuius domus et lignaminum eius totali
pretio prefata domina comitissa solvit et assignavit eidem
Nigre unciam unam et tarenos quatuor. Iohannes Sfortunatus
de Sinesio vendidit ac permutavit eidem dicte comitisse
domum unam sita in dicto convicinio sancti Nicolai, iuxta
domum predicte quondam Mabilie, vias puplicas a tribus
partibus et fines alios. Pro qua domo et eius totali pretio
prefata domina comitissa solvit et assignavit prefato
Iohanni casile unum quod fuit dopne Belledopne, situm in dicto
vico sancti Michaelis, iuxta murum fortellicie dicte terre,
casile Agnesie de Michaele et vias puplicas a tribus
partibus et fines alios nec non certam partem ipsius casili prefate
Agnesie siti in eodem vico iuxta domum dicti Iohannis et
vias puplicas, emptam ab ipsa Agnesia prout infra scriptum
et in pecunia tarenos novem et grana sexdecim. Agnesia de
Michaele predicta cum auctoritate nobilis viri domini
Guillelmi de Aulisia, mundualdi sui periti per eam et per me
predictum iudicem confirmati in defectu legitimi quo carere se
dixit, presente et suum consensum ac auctoritatem in
presenti contractu prestante, vendidit prefate comitisse
predictam partem casilis sui concessam domino Iohanni
Sfortunato. Pro cuius totali pretio ipsa domina comitissa solvit et assignavit eidem Agnesie tarenos septem et grana decem.
Margarita de Matera, habitatrix Sinesii, vendidit [...]
domine comitisse opus lignaminum quod habebat in quodam
casili suo in dicto vico sancti Nicolai iuxta vias puplicas a
duabus partibus et fines alios, pro pretio tarenorum sex, quos
recepit integraliter exinde a prefata domina comitissa. [..]
episcopus de Sinesio procurator ecclesie sancte Trinitatis de
eadem terra Sinesii, dompnus Hugolottus, decanus
Anglonensis et dompnus Petrus, cantor Sinesii, cappellani et
rectores
eiusdem ecclesie permutaverunt et concesserunt eidem
domine comitisse unum casile in quo habebat predictum
opus lignaminum prefata Margarita; et insuper quoddam aliud
casile seu domum quam tenebat dopna Isolda contiguam cum
eodem casili, pro quibus duobus casilibus seu domibus
ecclesie sancte Trinitatis predicte, prefata domina comitissa
concessit et assignavit prefatis procuratori et rectoribus dicte
ecclesie presentibus et recipientibus pro eadem, in
excambium et permutationis causa, quasdam terras sitas in
territorio Sinesii [...] rubio, iuxta terras eiusdem ecclesie sancte
Trinitatis, flumen Sinni, vias puplicas et fines alios.
Iohannes Barisanus de Sinesio vendidit ac permutavit prefate
domine comitisse domum unam cum casili, sitam in eadem terra Sinesii,
in vico Sancte Sophie, iuxta murum fortellicie
terre, domum Luce Ferrarii et vias puplicas. Pro cuius totali
pretio et excambio prefata domina comitissa solvit et
assignavit eidem Iohanni casile unum quod fuit prefate [...]
in vico sancte Crucis, domum Venture Barisani, domum
Margarite de Mocta et vias puplicas, et in pecunia tarenos sex.
Gualterius Falconus vendidit et permutavit eiem domine
comitisse quandam domum, sitam in dicto vico Sancte
Sophie, murum fortellicie terre, domum quondam Mathei Calfoni
viam puplicam et fines alios. Pro cuius totali pretio et
excambio prefata domina comitissa solvit et assignavit eidem
Gualterio casile unum quod fuit predicti domini Gualterii Falconi,
situm in vico Sancti Nicolai, iuxta domum dompni
Petri de Amato, vias puplicas a tribus partibus et fines alios
et in pecunia unciam unam et tarenos sex. Rogerius Cariosus
vendidit eidem domine comitisse casile unum situm in
dicto convicinio Sancti Nicolai, iuxta domum Nicolai de[ ... ] rulo,
vias puplicas et fines alios. Pro cuius totali pretio
prefata domina comitissa solvit et assignavit eidem Rogerio
unciam unam et tarenos tres. Goffridus Calfonus, filius Mathei Calfoni
vendidit et permutavit quandam domum sita in vico
predicto iuxta domum Luce Ferrarii, murum fortillicie
terre, casile heredum quondam notarii Rainaldi et viam
puplica. Pro cuius totali pretio et excambio prefata domina
comitissa solvit et assignavit eidem Goffredo in pecunia
tarenos duodecim et petiam unam terre in contrata de Cripata
suis finibus limitatam. Notarius Nicolaus Peregrini
permutavit et concessit prefate domine comitisse casile unum,
situm in predicto loco seu vico iuxta domum Petri de Boiano,
casile quondam Petri Barisani et fines alios. Pro cuius
excambio predicta domina comitissa concessit eidem
notario Nicolao casile unum quod fuit dopne Belledopne, situm
in dicto vico sancte Crucis, iuxta domum Simonis de Agrimonte,
domum Dominice, filia Iohannis Barisani et vias
puplicas. Bivianus de Casoria vendidit eidem domine comitisse
quandam domum sita in vico Sancte Marie de Platea, iuxta
domum dompni Francisci dompni Hugonis, casilia dompni
Guillelmi de Aulisia et viam puplicam. Pro cuius totali
pretio prefata domina comitissa solvit et assignavit eidem
Biviano unciam unam et tarenos duodecim. [......]
permutavit et concessit prefate domine comitisse casile unum in vico
predicto, situm de Sancta Sophia, iuxta murum fortellicie
terre, domum quondam Goffridi Falconi, casilia Gualterii Falconis,
viam puplicam et fines alios. Pro cuius excambio prefata
domina [comitissa assignav]it eidem Luce predicto casile
emptum a Biviano prefato. Petrus iudicis Nicolai vendidit
predicte domine comitisse casilia duo contigua, sita in dicto vico
Sancte Sophie, iuxta vias puplicas, domum Nicolai de Iorinczana
et fines alios. Pro quorum totali pretio domina
comitissa solvit et assignavit eidem uncias duas. Dopna Belladopna
et Laurecta eius filia, cum auctoritate Antonii de Melfia,
viri dicte Laurecte et ipsarum legitimi mundualdi, nec non idem
Antonius vendiderunt et permutaverunt prefate domine
comitisse casilia, tam videlicet predictum casile datum in
excambium predicto Iohanni Sfortunato, predictum aliud datum
in excambium predicto Iohanni Barisano. Et aliud predictum
datum in excambium prefato notario Nicolao Peregrini, nec
non omnia bona sita in dicta terra Sinesii, in contrata Sancti
Nicolai de Greca predicti, iuxta vineam dompne Isolde,
ortum domini Guillelmi de Aulisia, ortos notarii Nicolai Curunii
et Ioseph domini Riccardi mediante quadam via,
pro quorum orti et casilium totali pretio et excambio predicta
comitissa solvit et assignavit eisdem in pecunia uncias
quinque; nec non casilia tres contigua, sita prope ecclesiam
Sancte Trinitatis, viam puplicam a tribus partibus, domum
Thomasii Succurti et fines alias, empta per dictam dominam
comitissam a Bernardo [ ...... ]. Riccardus de Armento et
Agnesia uxor eius, cum auctoritate eiusdem Riccardi viri et
legitimi mundualdi sui vendiderunt eidem domine comitisse
casile unum situm in dicto vico Sancti Nicolai, quod fuit
Hugolocti de Losana et fratris, iuxta viam puplicam, iscla Petri
iudicis Nicolai, domini Nicolai de Forinczana et fines alios.
Pro cuius totali pretio prefata domina comitissa solvit et
assignavit eisdem unciam unam. Dompna Isolda de prefata
terra Sinesii cum auctoritate notarii, mundualdi sui positi
per eam et per me predictum iudicem confirmati, in defectu
legitimi quo tunc carere se dixit et consensum ac
auctoritatem sui in presenti contractu prestantis, vendidit assignavit
atque concessit prefate domine comitisse hedificium et opus
lignaminum seu domum quod habebat in quodam casile
Curie, situm in predicto vico Sancti Nicolai, iuxta domum
Margarite de Matera, vias puplicas et alios fines; nec non ortos
duos seu terram sitos in contrata Sancti Iacobi, iuxta ortum
dicte Belledopne, ortum ipsius dopne Isolde et alias fines.
Pro quorum totali pretio et excambio prefata domina
comitissa solvit assignavit atque concessit eidem dopne Isolde in
pecunia unciam unam et tarenos quindecim. Dominus
Guillelmus de Aulisia permutavit atque concessit eidem
domine comitisse casile unum predictum quod concessum est in
excambium, ut prefertur, predicto Gualterio Falcono et casile
unum aliud contiguum cum eodem. Pro quorum duorum
casilium excambio prefata domina comitissa concessit et
assignavit eidem ortorum quantitatem terrarum sitarum in
territorio Sinesii in contrata Serre de Petra, iuxta terram feudi
ipsius domini Guillelmi, terras Curie et alios fines.
Iohannucius de Calabra dominus Calaber permutavit atque
concessit prefate domine comitisse casile unum predictum, quod
concessum est in excambio ut prefertur, predicte Nigre. Pro
cuius excambio prefata domina comitissa concessit eidem
petiam unam terre, sita in contrata Sancti Philippi, iuxta
terram Thomasii de Calabra, terras Curie, vineam Nicolai dopne
Bohace et viam puplicam. Lillus Succurtus permutavit atque
concessit prefate domine comitisse casilia duo contigua
sita in dicto vico Sancte Sophie, iuxta murum fortellitie
terre, domum Goffredi Calfonis, casile Margarite de Durante,
viam puplicam et alias fines. Pro quorum excambio dicta
domina comitissa concessit eidem petiam unam terre, sita in
dicta contrata Bissileti, iuxta terram ecclesie Sancte
Trinitatis, que fuit Iohannis Falconi, terram monasterii
carbonensis, terram notarii Nicolai Curunii et fines ahos. Notarius
Nicolaus Curunius permutavit atque concessit prefate domine
comitisse casilia duo contigua, sita in dicto vico Sancti
Nicolai, iuxta casile Sancte Trinitatis, domum quondam
magistri Malfucii, vias puplicas et alios fines, nec non alia tria
casilia contigua sita ibidem, iuxta portam meniarum terre
Sinesii, vias puplicas et alios fines. Pro qua permutatione et
excambio predicta domina comitissa concessit eidem
casilia duo sita in territorio Sinesii, in vico Sancti Theodori, iuxta
domum Riccardi Salamonis, vias puplicas, domum ipsius
notarii Nicolai et fines alios, nec non certam quantitatem
terrarum, sitarum in dicta contrata de Bissileto, terras dicti
notarii Nicolai, viam puplicam et omnia predicta concessa
in excambio dicto Lillo. Nicolaus Babosus vendidit predicte
domine comitisse beneficium quod habebat in quodam
casili seu cripta, situm in vico predicto Sancti Nicolai, iuxta
portam predictam terre Sinesii [ ... ] cuius Nicolai predicti prefata
domina comitissa solvit et assignavit eidem in pecunia
tarenos viginti quatuor. Dompnus Petrus de Amato permutavit
atque concessit eidem domine comitisse casilia duo, sita in
eodem vico, iuxta casilia notarii Nicolai Curunii, domum
Nicolai de Forinczana, viam puplicam et alios fines. Pro
quorum excambio prefata domina comitissa concessit et assignavit
eidem casile unum predictum, emptum a prefato domino
Guillelmo, contiguum cum predicto casili dato in excambio
Gualterio Falcono predicto. Margarita Durante, cum
auctoritate Guillelmi Dopnebese, viri et legitimi mundualdi sui,
vendidit permutavit atque concessit prefate domine comitisse
domum quandam, sita in dicto vico Sancte Sophie, iuxta
muros terre Sinesii, iuxta predictum casile Agnesie de Michaele,
casile Acti Succurti et viam puplicam. Pro cuius totali
excambio atque pretio prefata domina comitissa assignavit et
concessit eidem casile unum, situm in vico Sancte Marie
Annuntiate, iuxta domum Gregorii de Benevenuto, casile
filiorum quondam Guillelmocti iudicis Aliberti, viam puplicam
et fines alios, et in pecunia tarenos quatuor. Quam totam
prenominatam quantitatem pecunie datam per eamdem
dominam predictis partis vendentibus dicte domine casilia et
ortos predictos et opus lignaminum et domos superius
declaratas, pro pretio ipsarum rerum venditarum, nec non casilia
et terras datas per eandem dominam prefatis partis
permutantibus dicta bona eorum cum eadem domina, ut prefertur,
predicti venditores et venditrices ac permutatores et
permutatrices bonorum ipsorum, cum auctoritatibus
supradictorum mundualdorum eorum, coram nobis voluntarie confexi
fuerunt se pro pretio et excambio ipsorum bonorum ab
eadem domina integraliter recepisse et habuisse pecuniam,
videlicet in carolenis argenti boni et iusti ponderis sexaginta
per unciam et duobus pro tareno quolibet computatis et
possessiones predictas traditas sibi per fustem per eandem
dominam pro predictis excambiis similiter integre suis finibus
limitatis. Pro quibus dicti venditores et venditrices ac
permutatores et permutatrices et quilibet seu quelibet ipsorum,
voluntarie reputaverunt se contentos exinde tacitos et
pacatos. Renuntiantes non numerate ponderate assignate seu
recepte dicte pecunie et non traditarum nec non assignatarum
dictarum possessionum permutatarum per eandem dominam
cum eisdem non venditarum et non permutatarum.
Exceptioni ac etiam exceptione doli mali vel metus et in factum
minoris pretii et minus dimidio iusti pretii seu aliter geste
et non nullo modo geste ut in presenti contractu
continetur, beneficio novarum constitutionum de fideiubsoribus et
de pluribus reis auxilio epistole divi Adriani et beneficio
Vellegiani et senatus consultus. Iuri dicenti generalem
enuntiationem in contractibus non valere ac omni alii exceptionis
iuris auxilio et legum beneficio cum quibus contraveniendo
premissis possent se defendere vel tueri. Certiorati prius de
predictis exceptionum auxiliis et beneficiis supradictis per
me predictum notarium [...] piente. Et nichilominus pro
maioris cautele suffragio et premissorum roboris firmitate
venditores et permutatores ac venditrices et permutatrices, ipsi
et quilibet eorum in solidum promiserunt et obligaverunt se
et heredes suos ac bona omnia habita et habenda ad penam
dupli extimationis dictorum bonorum diete domine et eius
Curie, si secus inde fierent applicandam ac etiam ad sancta
dei evangelia iuramentum corporaliter prestiterunt.
Predicta omnia et singula ac permutationes et venditiones
predictas firmas seu firma et rata omni futuro tempore habere et
tenere per se et heredes suos et eisdem nullo tempere dicere
facere opponere vel venire per se vel per alium sive alios
in iuditio vel extra iudicium, puplice vel occulte. Me
predicto notario tanquam persona puplica et dicta domina pro se
et eius Curia penam ipsam solepniter et legitime
stipulantibus. Qua pena soluta vel non soluta seu [ ... ] remissa
predicta omnia in sue firmitate robore perpetuo perseverent. In cuius
rei testimonium et tam dicte domine comitisse et heredum
suorum quam predicti monasterii sive loci et omnium
quorum interest vel interesse poterit certiltudinem et cautelam.
Presens puplicum instrumentum exinde factum est per
manus mei predicti notarii puplici signo meo consueto
signatum, mei qui supra iudicis [ ... ] roboratum. Quod scripsi ego
Palaganus qui supra puplicus regia ac reginali auctoritate
notarius qui premissis rogatus et requisitus interfui et meo
consueto signo signavi. Superius autem [ ... ] nona ubi legitur
predictum Luce Ferrarii, per me predictum notarium
abrasum extitit rescriptum et emendatum, quod non noceat sed
pro autentico habeatur quia michi accidit non vitio sed errore.