Pergamene di Acerenza

date

19-04-1363

title

Pergamena 13

summary

Matteo De Stampis, comestabulo di Potenza, detta il suo ultimo testamento.

bibliography

  • A. Giganti, Le pergamene dell’archivio Arcivescovile di Acerenza (secoli XIII-XIV), in Popolazione Paesi e Società della Basilicata, a cura di A. Giganti, R. Maino, Bari 1989, pp. 105-171: 149-152.
  • Archivio Arcivescovile di Acerenza
  • Instrumentum n. 145
  • A. Giganti, Le pergamene dell’archivio Arcivescovile di Acerenza (secoli XIII-XIV), in Popolazione Paesi e Società della Basilicata, a cura di A. Giganti, R. Maino, Bari 1989, pp. 105-171: 105-108.

phyDesc

Pergamena di cm. 55 x 26 in buone condizioni di conservazione.

phyDescForm

original

teibody

+ In nomine Domini nostri Iesu Christi, anno Eius Nativitatis millesimo trecentesimo sexagesimo tertio, regnante domina nostra Iohanna, Dei gratia Ierusalem et Sicilie regina, ducatus Apulie principatus Capue Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comitissa, regnorum vero eius anno vicesimo primo feliciter amen. Die decimonono mensis aprilis, prime indictionis apud Potentiam. Nos Iacobus Cumbus de Potentia, annalis iudex dicte terre Potentie Angelus de Bonopari, puplicus eiusdem terre Potentie notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripte puplico notum facimus et testando fatemur quod vocatis nobis ad petitionem et instantiam nobilis et egregii viri domini Mathei de Stampis, militis comestabuli Potentie, in qua morabatur. In qua quidem domo invenimus ipsum dominum Matheum in lecto iacentem et egrotantem, qui sanus tamen mentis recte locutionis et memorie existens nuncupatum, quod sine scriptis dicitur suum condidit et fecit ultimum et finale testamentum. In quo sibi heredes instituit in omnibus bonis suis tam mobilibus quam stabilibus, preterquam infrascriptis legatis et fidei commissis iudicem Franciscum de Stampis Adenolfum et Loisium eiusdem cognominis filios suos legitimos et naturales. In primis elegit sibi sepulturam in ecclesia Sancti Francisci de Potentia, ubi fuit sepellita quondam domina mater sua, cui ecclesie dimisit pro anima sua tarenos sex. Item dimisit pro cera et dogniariis in obsequiis suis unciam unam et tarenos duodecim. Item dimisit ecclesie Sancti Girardi duas partes unius petie terre que fuit quondam magistri Mathei de Vincentio, reservata tertia pars Cubelli fratris sui. Item dimisit omnes alias terras ecclesie Sancti Angeli de Bosco ad hoc ut veniant ad obsequia sua dominus episcopus et clerici maioris ecclesie potentine. Item dimisit ecclesie Sancti Michaelis pro pulsandis campanis et quod clerici veniant ad obsequia sua tarenos tres. Item ecclesie Sancte Trinitatis similiter tarenos tres. Item monialibus Sancti Luce pro salteriis dicendis tarenos tres pro anima sua. Item dimisit pro malis oblatis incertis tarenos quindecim. Item dimisit dompno Andree patrino suo spirituali tarenos duos. Item dimisit Rencie servitrici sue pro servitiis que sibi prestavit prestat et deo dante melius prestare poterit in futurum pro anima sua partem suam petiarum terrarum trium que fuerunt quondam Manfridi de Peregrino de Potentia, site in tenimento Potentie in contrata Terreiani suis finibus limitatam. Item dimisit eidem Rentie lectum unum sicud invenitur. Item dimisit eidem Rentie casilia omnia que fuerunt quondam domini Nicolai Convensati, sita in dicta terra Potentie in parrochia Sancti Girardi suis finibus circundata. Item dimisit voluit et mandavit quod pacta que fuerunt facta olim inter ipsum dominum Matheum et Girardum de Corato, virum Marielle sororis sue, ipsa accepto firmo et ratissito prout facta fuerunt, videlicet medietas isclarum sitarum in tenimento dicte terre Potentie in contrata de Flomaria de Potentia, fuerunt extimate pro indiviso, medietatem ferraginariorum que fuerunt quondam domini Nicolai de Stampis pro indiviso cum Galasso extimate inter se pro unciis quatraginta ut dixerunt ipse testator et Mariella et Iacobus de Stampis. Item vineale unum magnum cum pantono prope dictum vineale suis finibus limitatum et terras omnes sitas in contrata Purnariti, ut dixerunt, existimate pro unciis viginti. Item ordinavit et fecit suos episcopos et distributores dicti sui testamenti dopnum Andream de notario Andrea et Iacobum Cumbum de Potentia, quibus episcopis suis idem testator dedit et tradidit liberam plenariam et omnimodam potestatem accipiendi tantum de bonis suis ipsaque bona vendendi et alienandi ac etiam alia contenta in eodem, legatariis assignanda ut supra expressum et commissum est, supradicta omnia legata et dimissa sint soluta. Item dimisit Jacobo Cumbo supradicto pro labore suo tarenos tres. Item dopno Andree pro labore suo tarenos duos. Item dimisit voluit et mandavit quod si heredes sui voluerint emere casilia omnia supradicta pro unciis quinque, quod ipsa Rentia debeat eis vendere et non aliis si emere voluerint ipsi heredes; et si non possit, ipsa Rentia ipsa casilia vendere ad omnem ipsius Rentie voluntatem. Item voluit et mandavit idem testator quod presens testamentum suum sit ultimum et finale et si non valeret iure testamenti saltem valere debeat iure codicillorum seu cuiuscumque ultime alterius voluntatem. Unde ad futuram memoriam et omnium quorum interest vel interesse poterit certitudinem et cautelam, hoc presens puplicum instrumentum testamenti exinde factum est per manus mei qui supra Angeli de Bonopari, puplici Potentie notarius, signo et subscriptione mei qui supra iudicis et testium subscriptorum subscriptionibus roboratum. Quod scripsi ego idem Angelus de Bonopari puplicus Potentie notarius qui predictis omnibus rogatus interfui et meo solito signo signavi. Quod autem superius ubi legitur Cumbus interlineatum et emendatum est per manus mei qui supra notarius non vitio sed oblivione, unde ut et pro autentiquo habeatur.

Nell'interlinea. Sepoltura.

+ Ego Iacobus Cumbus iudex civitatis Potentie qui supra. + Ego abas Franciscus de Madio, archipresbiter Potentie interfui. + Ego presbiter Martinus de notario Andrea interfui. + Ego Matheus de Coffo testis interfui. + Ego presbiter Dionisius de Mariosa testis interfui. + Ego Raimundo de Montesano testis interfui. + Ego magister Nutus Sparius de Corneto testis sum. + Ego subdiaconus Angelus de Cancellario interfui. + Ego subdiaconus Vitus de Luntro testis sum.

notes alpha

    notes int