+ In nomine Domini nostri Iesu Christi amen. Anno a
Nativitate Eius millesimo trecentesimo sexagesimo sexto,
regnante serenissima domina nostra domina Iohanna, Dei
gratia inclita Ierusalem et Sicilie regina, ducatus Apulie et
principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis
comitissa, regnorum suorum anno vicesimo quarto feliciter
amen. Mense aprilis, die vicesimo quarto eiusdem quarte
indictionis apud Picernum. Nos Iohannoctus Ferrarius de Potentia,
ipsius terre annalis iudex, Thomasius Principatus de Sasso, puplicus per provincias Principatus Citra, Serras Montorii
et Basilicate regia auctoritate notarius et subscripti
testes ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto puplico
notum facimus et testamur quod, in nostri presentia
constituti, discreti viri dompnus Macza de Ebreo de Picerno,
ipsius terre archipresbiter, dompnus Thomasius de Ioha,
dompnus Stornus de Basilio, dompnus Iohannes de Raynaldo,
dopnus Petrus Tronus, dopnus Petrus de Bartholemia,
dompnus Andreas de Gibello, dompnus Andreas Massarius
dompnus Guillelmus Ferrarius, dompnus Anthonius Marchucii de Roto,
dopnus Iacobus de Venetia, dopnus Nicolaus de Maynerio
et dopnus Coragnus Luce de Roto nec non
diaconus Robertus Dominici Mussis, subdiaconus
Iohannucius Manfridi de Ebreo, subdiaconus Petrellus Angeli Maynorii de Picerno.
Consentientes prius in nos predictos iudicem
et notarium ut in suos cum scirent ex certa eorum scientia
se nostre iurisdictioni non esse subiectos, asseruerunt coram
nobis se habere tenere et possidere in civitate Potentie
casalinum unum suis finibus limitatum, relilctum et legatum
eisdem presbiteris olim per Nicolaum Galterium de Picerno,
habitatorem Potentie, ut dixerunt.
Quiquidem archipresbiter et omnes alii presbiteri cum eo superius nominati, sicut
ipsis congruum et utile visum fuit, eorum gratuita libera
et spontanea voluntate, vendiderunt coram nobis,
alienaverunt et per fustis traditionem assignaverunt iure proprio
in perpetuum Goffrido de Picerno, habitatori Potentie
ibidem presenti, recipienti et ementi pro se et suis heredibus
casalinum predictum, situm in predicta civitate Potentie, in
parrochia Sancti Michaelis. Cuius casalini dicti clerici hos
dixerunt esse confines: ab una parte domum dicti Goffridi
emptoris, ab alia parte domum ecclesie sancti Laurentii de Padula
mediante quintana pluviali, ab alia parte domum
Thomasie Pancie cum muro communi, ab alia parte viam seu
quintanam vicinalem et si qui alii sunt confines; francum et
liberum ab omni onere servitutis, ad habendum tenendum
possidendum vendendum donandum permutandum nec non
quocumque modo voluerint ipse emptor et sui heredes
alienandum, cum viis suis in ipsum casalinum intrandi et
exeundi atque cum omnibus aliis iuribus et pertinentiis suis. Pro
qua quidem venditione prefati venditores coram nobis
confexi et contenti fuerunt se recepisse et manualiter habuisse
a dicta Goffrido emptore nomine pretii in carolenis argenti
duobus pro tareno quolibet computatis, tarenos octo ponderis
generalis, totum silicet pretium venditionis ipsius.
Promictentes dicti venditores per se et successores eorum
dicto emptori pro se et suis heredibus stipulanti, litem vel
controversiam de dicta casalino ullo umquam tempore non
inferre nec inferenti consentire; sed casalinum ipsum eidem
emptori et suis heredibus tam in proprietate quam in
possessione ab omni homine et persona quacumque defendere
guarentire et disbrigare a dicta venditione et omnia alia et
singula supradicta et infrascripta franca et rata habere,
perpetuo et tenere et nunquam contrafacere vel venire per
se vel eorum heredes et successores, sub pena dupli pretii
supradicti, medietate ipsius pene curie domini episcopi potentini
vel alteri curie competenti et altera medietate
prefato emptori vel suis heredibus persolvenda, me predicto
notario tamquam persona puplica pro parte dicte curie et
dicta emptori pro se et suis heredibus a dictis venditoribus
sollepniter stipulantibus penam ipsam. Qua saluta vel non
saluta seu gratiose remissa predicta et subscripta omnia et
singula in suo nichilominus robore perseverent, et
renuntiaverunt super hiis dicti venditores, pro cautela dicti
emptoris, exceptioni doli mali vis metus et in factum exceptioni
deceptionis et fraudis, reique predicto modo non geste,
exceptioni dicteque non numerate pecunie, non salute, non
habite et non recepte ac non boni seu electi argenti. Legi
ressissorie qua deceptis ultra dimidiam iusti pretii subvenitur,
beneficio fori et privilegiis quibuscumque et omnibus aliis
auxilliis et beneficiis omnium iurium atque legum, tam
canonici quam civilis et Longobardorum et specialiter iuri
dicenti generalem renuntiationem non valere et iuri per quod
cavetur quam dicta iuri renuntiari non possit, quibus vel
ipsorum aliquo suffragantibus dicta posset venditio et
confessio seu scripti huius tenoris in aliquo minui vel infringi.
Pro quibus omnibus et singulis actendendis et inviolabiliter
observandis, dicti venditores eidem emptori coram nobis
corporale prestiterunt ad sancta dei evangelia iuramentum. Et
voluerunt dicti venditores quod si in presenti instrumento
aliqua iure sollempnitas deficeret tacite et expresse
intelligatur in eo et refici possit et emendari ad consilium
sapientis totiens quotiens opus erit, veritatis tamen substantia non
mutata. Unde ad futuram memoriam dictorum venditorum
partes et prefati Goffridi emptoris et heredum suorum
cautelam factum est exinde presens puplicum instrumentum
per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum,
mei qui supra iudicis ac nostrum subscriptorum testium
subsignationibus roboratum. Quod scripsi ego predictum
Thommasius puplicus dictarum provinciarum notarius, qui
predictis omnibus rogatus interfui et meo solito signo signavi.