+ In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Ihesu
Christi. Anno a Nativitate Eius millesimo trecentesimo
septuagesimo primo, regnante seregnissima domina nostra Johanna,
Dei gratia regina Ierusalem et Sicilie, ducatus Apulie,
principatus Capue, Provincie et Folcalquerii ac Pedimontis
comitissa, regnorum vero eius anno vicesimo nono feliciter
amen. Die sexto mensis aprilis, none indictionis apud civitatem
Potentie. Nos Angelus notarii Andree de Potentia, ipsius
terre annalis iudex, Mathias Cappellus de Aulecta,
puplicus ubilibet per provincias Principatus Citra et Ultra
Serras Montorii ac Basilicate, reginali auctoritate notarius et
testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti
scripto puplico notum facimus et testamur, quod, constitutus
in nostri presentia nobilis vir Lodoficus de Stampis de
Potentia, habitator terre Troge, non vi compulsus set sponte
et volumptarie confexus fuit habuisse et manualiter recepisse
causa mutui ab Adenolfo de Stampis fratri suo uncias
decèm in carlenis argenti, sexaginta per unciam computati.
Quas dictus Adenolfus michi ad mei petitionem non spe futuri
lucri set ex grata bonitate sua, necessitatibus nostris compatiens
ad partes nostras sibi exinde affectuose et benignius
mutuavit, et ipsas uncias decem in predictorum presentia recepi
et habui ab eodem. Propter quod dictus Adenolfus promisit
eidem Lodofico fratri suo usque dum ipse vixerit non
quereret nec molestaret dictum Lodoficum de dicta pecunia.
Post mortem dicti Adenolfi dictus Lodoficus restitui debeat
dictas uncias decem in manibus filiorum dicti Adenolfi. Qua
propter in predictorum presentia dictus Lodoficus se obligavit
filiis eiusdem Adenolfi vel cuicumque presenti instrumento
facto apparuerit, ad penam unciarum auri viginti
quinque ac omnia bona sua mobilia et stabilia, seseque moventia
ubicumque existentia, cum omni potestate capiendi
propria auctoritate, nullo iudice vel curia expectato mandato,
vendendi et qualibet abiectionis titulo distrahendi sine
dierum prefinitate, puplica subastactione et solepnitate
legali premissis; quausque filiis suis aut cum presenti instrumento
sano apparuerit tam de predictis unciis decem quam
omni dangno expensis et interesse quas et que proinde passi
fuerint, stando in simplici verbo eorum, sint integre satislfacti.
Nichilominus de solvendis eisdem filiis vel cuicumque instrumento
sano apparuerit post mortem dicti Adenolfi ut supra
et predictis omnibus adimplendis et observandis, in predictorum
presentia dictus Lodoficus iuravit ad sancta Dei Evangelia
tactu corporaliter sacralmento. Dictus Lodoficus
renuntians omni iuri facto et conficiendo, canonico vel civili
per quod seu per que a predictis obligationibus se posset
deffendere vel tueri et potissimum [...] generalem renuntiationem
non valere. Unde ad futuram memoriam et dictarum
filiorum dicti Adenolfi cautelam presens instrumentum
mutuactionis exinde factum est per manus mei predicti
notarii meo solito signo signatum, singno et subscrictione
mei qui supra iudicis ac signis et subscriptionibus subscriptorum
testium roboratum. Quod scripsi ego predictus notarius
qui predictis omnibus rogatus interfui et meo solito signo
signavi.