+ In nomine Domini nostri Ihesu Christi amen. Anno
a Nativitate Eiusdem millesimo trecentesimo septuagesimo
quinto, regnante domina nostra Iohanna, Dei gratia regina
inclita Ierusalem, Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue,
Provincie et Forcalqueri ac Pedimontis comitissa, regnorum
suorum anno tricesimo tertio feliciter amen. Die
vicesimo quinto mensis februarii tertiedecime indictionis apud
civitatem Potentie. Nos Iacobus de Asclo, annalis dicte civitatis
iudex, Iacobus de Ingannulo de eadem civitate puplicus
ubilibet per provincias Basilicate, terre Bari, Capitinate,
Principatus Ultra Citraque, Serras Montorii ac Terre Laboris
et comitatus Molisii, regia auctoritate notarius et testes subscripti
ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripta puplico
notum facimus et testamur quod in nostri presentia
constituta dompna Sopricia de Roto de Potentia, mero iure
Romano vivens, sicut ceteri homines et mulieres ipsius civitatìs
ab antiquo vixerunt et vivunt, sicut sibi utile et
expediens visum fuit sua bona spontanea et gratuita voluntate
vendidit alienavit et per fustis tradictionem assignavit
iure proprio in perpetuum Iohanni Ferrario de Balio ibidem
presenti et ementi pro se et suis heredibus medietatem unius
terre cum macla de caloiatis pro indiviso cum Carella Riccardi
de Amerisio, sitam in territorio Valii incontrata strate
puplice, qua itur Tricaricum, iuxta ipsam stratam ab una
parte, ab alia parte iuxta terras ecclesie sancti Petri de Valio,
ab alia parte iuxta terram Guillelmi de Zucria et ab alia
parte iuxta vallonem genestreti usque ad pescum genestreti
et ab alia parte insupra pescum de genestreto et alios confines,
ad habendum tenendum possidendum vendendum donandum
permutantum et quocumque modo dominus emptor
et sui heredes voluerint alienandi cum viis suis in dictam
terram intrandi et exeundi et cum omnibus aliis iuribus et
pertinentiis suis. Pro qua venditione dicta venditrix recepit
manualiter coram nobis et habuit a dicto emptore dante solvente
et assignante seu nomine pretii inter eos conventi in
carolenis argenti duobus pro tareno quolibet computatis tarenos
duodecim ponderis generalis totum scilicet pretium venditioni
ipsius. Promictens dicta venditrix per se suosque
heredes dicto emptori pro se et suis heredibus stipulanti item
vel controversiam de medietate predicte terre cum dicta
macla sibi et suis heredibus ullo unquam tempore non
inferre nec inferenti consentire vel assentire, scilicet: medietatem
prefate terre cum dicta macla tam in proprietate quam
in possessione ab omni homine et persona quacumque dicto
emptori et suis heredibus legittime defendere guarentire et
disbrigare et de evictione teneri et dictam venditionem et
omnia et singula supradicta et infrascripta ratam et firmam
ac rata et firma habere perpetuo et tenere et unquam contrafacere
vel venire per se et suos heredes aud aliquos alios
quovismodo in iudicio vel extra iudicium, de iure vel de facto
aliquo modo ratione, ingenio seu tractatu sub pena unciarum
auri duarum, medietate ipsius pene reginali aud
ducispali curie vel alteri curie ubi exinde facta fuerit reclamatio
seu querela et altera medietate dicto emptori et suis
heredibus persolvenda totiens, quotiens fuerit exinde quomodolibet
contraventum, me predicto notario tanquam persona
puplica pro parte dicte curie et dicto emptori pro se et
suis heredibus a dieta venditione solemniter stipulantibus
penam ipsam, qua soluta vel non soluta, exacta vel non exacta
predicta venditio et predicta et subscripta omnia et singula
in suo nichilominus robore et efficacia perseverent. Cum refectione
et integra restitutione omnium dampnorum interesse
et expensarum litis et extra litem que fierent propterea quoquomodo,
de quibus stari et credi debeat assertioni cum iuramento
tamen dicti emptoris et heredum suorum, nulla alia
probatione quesita, ita quod redduci non possit ad arbitrium
boni viri. Et renuntiavit super hiis dicta venditrix exceptioni
doli mali vis metu et in factum exceptioni deceptionis
et fraudis reique predicto modo non geste vel aliter habite
quam superius continetur. Legi ressissorie qua deceptis ultra
dimidiam iusti pretii subvenitur egi dicendi penam in contractibus
non apponi et appositam non valere, beneficio vellaiani,
senatus consultus, beneficio restitutionis in integrum,
licteris privilegiis et rescriptis quibuslibet impetratis et impetrandis
et omnibus aliis auxiliis et beneficiis omnium iurium
atque legum et specialiter iuri dicendi generalem
renuntiationem non valere et iuri per quod cavetur quod dicto
iuri renuntiari non posset. Quibus et propter quem predictus
venditor et predicta et subscripta omnia et singula possent
in aliquo minui vel infringi. Pro quibus omnibus et
singulis actendendis et inviolabiliter osservandis. Et quod
predicta omnia et singula vera sunt et quod contra non fiat
dieta venditrix dicto emptori corporale coram nobis prestitit
ad sancta dei evangelia iuramentum. Unde ad futuram
memoriam diete dompne Sopricie venditricis preces et prefati
Iohannis emptoris et heredum suorum cautelam factum
est exinde presens puplicum instrumentum per manus mei
predicti notarii signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis
ac nostrorum predictorum subscriptorum testium subscriptionibus
roboratum. Quod scripsi ego predictus Iacobus
puplicus ut supra notarius qui premissis rogatus interfui et
meo signo consueto signavi.