+ In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Ihesu
Christi. Anno a Nativitate Eius millesimo trecentesimo septuagesimo
quinto regnante seregnissima domina nostra
Iohanna, Dei gratia regina Ierusalem et Sicilie, ducatus Apulie
et principatus Capue Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis
comitissa, regnorum vero eius anno tricesimo tertio,
feliciter amen. Die nonodecimo mensis iunii tertiedecime
indictionis apud civitatem Potentie, nos Adenolfus de Stampis
civitatis ipsius Potentie, annalis iudex, Mathias Caporellas
de Aulecta puplicus ubilibet per provincias Principatus Citra
et Ultra Serras Montorii ac Basilicate, reginali auctoritate
notarius et subscripti testes ad hoc specialiter vocati et rogati,
presenti scripta puplico notum facimus et testamur quod
in nostri presentia constitutus Girardo de Corato de Gentiano,
obtulit et presentavit nobis quodam puplicum instrumentum
ultimum testamentum quondam viri nobilis domini
Mathei de Stampis de Potentia, scriptum per manum
quondam notarii Angeli de Bonopari de Potentia, signatumque
signo et subscriptione quondam Iacobi Cumbi, tunc annalis
iudicis civitatis ipsius, prout in dicto instrumento testamenti
plenius continetur, corroboratumque signatum
subscriptionibus testium in numero condecente, quod quidem
instrumentum vidimus legimus et inspessimus diligenter,
non abrasum non abolitum non cancellatum nec in aliqua
sui parte vitiatum et erat per omnia tenoris et continentie
subsequentis. (segue il doc. n. 13) Petenteque dicto Girardo
predictum instrumentum a nobis autenticatum habere quia
sua interesse dicebat; nos propterea ex reginali parte exinde
requisivit nostrum super hoc officium implorando. Nos igitur
petitionem ipsius seu requisitionem iustam utpote
admictente cum iusta petentibus non est denegandus assensus,
maxime quia nostrum officium, quod est puplicum, non
possumus alicui denegare ipsum instrumentum de verbo ad
verbum autenticavimus nichil in eo addito vel diminuito seu
vitiato per manus mei predicti notarii Mathie scriptum meoque
solito singno signavi, singno et subscriptione mei qui supra
iudicis de Stampis et subscriptionibus subscriptione
testium roboratum. Quod scripsi ego predictus notarius qui
predictis omnibus rogatus interfui et meo solito singno singnavi.