+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno ab Incarnatione
Eiusdem millesimo trecentesimo septuagesimo nono,
regnante serenissima domina Iohanna, Dei gratia regina Ierusalem
et Sicilie, ducatus Apulie, principatus Capue, Provincie
et Forcalquerii ac Pedimontis comitissa, regnorum vero
eius anno tricesimo septimo feliciter amen. Die tertiodecimo
mensis martii secunde indictionis apud civitatem Potentie,
nos Nicolaus de Oppido, ipsius civitatis annalis iudex,
Antonius de Marsico de Laurino, puplicus ubilibet per provincias
Terre Laboris et comitatus Molisii, Principatus Citra et
Ultra, Serras Montorii ac Basilicate, reginali auctoritate notarius
et subscripti testes de eadem civitate ad hoc specialiter
vocati et rogati, presenti scripta puplico fatemur, notum facimus
et testamur. Quod constituti coram nobis Pascalis de
Casalaspro, habitator eiusdem civitatis ex una parte et Benedictus
Palumbus filius et heres legitimus quondam Nicolai
Palumbi de eadem civitate ex altera. Dictus Benedictus
non vi non dolo non metu seu suasionis causa inductus vel
aliter circumventus, sed sua bona mera libera et spontanea
voluntate a presenti in perpetuum vendidit, alienavit, dedit
et tradidit prefato Pascali, presenti et ementi ac recipienti
pro se suisque heredibus, vineam unam sitam et positam in
territorio dicte civitatis in loco ubi dicitur Corbacti, confinatam
ex una parte iuxta vineam Petri de[ ... ]amia sulco communi,
ab alia parte iuxta vineam Iohannis de Romania, sulco
similiter communi, a parte superiori iuxta terram Angelini
Iohannis Ferrarii et a parte superiori iuxta viam puplicam,
francam liberam et exemptam ab omni onere servitutis, reditus
et servitii sive census. Et pro predicta sua venditione
alienatione datione et[ ... ] dictus Benedictus venditor confexus
fuit et in veritate recognovit se integre recepisse et habuisse
ab eodem Pascale emptore pro convento et finito inter
eos pretium [ ... ] in carlenis argenti ponderis generalis sexaginta
per unciam computatis tarenos viginti duos, renuntians
super hiis dictus Benedictus venditor eidem Pascali emptori
exceptioni non numerate non electe non ponderate non
recepte et non perfecte pecunie supradicte et omnibus aliis
iuribus et legibus quibus contravenire posset et dictus Benedictus
venditor obligans se suosque heredes dicto Pascali
emptori et suis heredibus dictam suam venditionem alienationem
dationem et tradictionem defendere et antestare semper
ab omnibus hominibus presentibus et personis et contra
eandem vendictionem, alienationem, dationem et tradictionem
ac omnia et singula supradicta et infrascripta non facere
dicere opponere vel venire de iure vel de facto, in iudicio
sive extra iudicium, puplice vel occulte, convento etiam inter
partes ipsas quod si predictum Pascalem emptorem quoquomodo
in [ ... ] vel contravenire de predicta vinea trahi
forsan contingat, dictus Benedictus venditor eidem Pascali
emptori et suis heredibus de evictione tenend [ ... ] iudicium
ipsum [ ... ] eiusdem venditoris sumptibus et expensis. Pro quibus
predictis omnibus et eorum singulis firmiter actendendis
et inviolabiliter observandis, dictus venditor obligavit
se heredes et bona sua omnia mobilia et stabilia presentia
et futura licita et inlicita usque ad legem et preter legem ad
penam et sub penam dupli dicte pecunie dicto emptori et
suis heredibus si contra fiet applicandam. Quam penam dictus
emptor pro se suisque heredibus fuit a predicto emptore
solemniter et legitime stipulante. Super quibus predictis
omnibus et eorum singulis dictus venditor renuntiavit expresse
exceptioni doli vix metus et in factum rei non geste vel
aliter geste, privilegio fori legi per quam deceptis ultra dimidiam
iusti pretii subvenitur; et generaliter omni alii iuris
et legum auxilio et legi dicenti generalem renuntiationem
non valere, quibus premissa omnia in totum et in parte possint
minui vel infringi. Et ad maiorem cautelam dicti emptoris
et heredum suorum dictus venditor spante in nostri
presentia eidem emptori ad sancta Dei Evangelia corporaliter
tacta iuravit premissa omnia et singula firmiter actendere complere
et inviolabiliter observare et contra ea vel ipsorum
aliquo modo non venire aliqua ratione vel causa, in iudicio
sive extra, puplice vel occulte, astringens se dictus venditor
quod pena periurii per penam pelcuniariam et eo contra una
per aliam non tollatur sed ambe simul in uno et eodem concursu
exigi valeat et exposci. Qua pena saluta vel non saluta
aut gratiose remilssa, presens contractum cum omnibus que
in se continet in suo semper robore perseveret. Preterea Perna
mater dicti venditoris existens coram nobis eidem venditioni
recognovit ipsamque acceptavit et venditionem et alienationem
ipsam expresse et voluntarie approbando. In cuius
rei testimonium et dicti Pascalis emptoris et suorum heredum
cautelam ac omnium quorum interest et interesse poterit
in futurum factum est exinde presens puplicum
instrumentum, scriptum et signatum per me notarium supradictum
signo et subscriptione mei qui supra iudicis in nostrum
predictorum testium subscriptionibus roboratum. Quod
scripsi ego prefatus Antonius qui premissis omnibus rogatus
interfui ipsumque meo solito signo signavi.