+ In nomine Domini nostri Iesu Christi, anno Nativitatis
Ipsius millesimo trecentesimo octuagesimo nono, regnante
serenissimo domino nostro domino Ladislao, Dei gratia
rege Ierusalem et Sicilie, Ungarie Dalmatie Croatie Servie Bulgarie
Cenomanieque Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis
comite, regnorum vero eius anno tertio. Die nona mensis novembris,
tertiedecime indictionis Caiani, nos Thomasius Saracenus
annalis iudex terre predicte, Anellus Cantalupias de
Neapoli puplicus in toto regno Sicilie regia auctoritate notarius
et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati,
presenti scripta puplico declaramus notum facimus et testamur
quod predicto die constituta in nostri presentia Gisolda
de Gauda de Potentia, uxor Nicolai de Castellucia, dictum
de Bertiam de Caiani, asserente coram nobis se ipsa Gisolda
habere tenere et possidere iusto titulo et bona fide nonnulla
bona stabilia et terras in territorio dicte civitatis Potentie.
Que quidem bona stabilia seu partem ipsorum bonorum
expedit necessario ipsam Gisoldam vendere pro maritagio
cuiusdam sue filie per eam et dictum Nicolaum virum suum
noviter nuptialiter ductus subiuncto per eam in assertione
predicta noviter fecisse tractatum habitum inter eam seu dictum
Nicolaum virum suum cum egregio viro domino Antonio
de Alicuta de Potentia dicto canoro, milite, de venditione
medietatis pro indiviso omnium predictorum bonorum stabilium
seu terrarum ipsius Gisolde positarum in territorio
dicte civitatis Potentie, excepto de terris que dicuntur terre
de la Tora, facienda domino Antonio supradicto et ad predicta
non posse vacare bono modo, non posse propter loci
distantiam et etiam distantia viarum que posset hiis turbatis
temporibus incurrere. Idcirco ipsa Gisolda iure Longobardo
vivens, cum auctoritate Rezardi de Boffa de Caiano sui legitimi
mundualdi per eam ad id electi et per curiam diete terre
Caiani, in nostri presentia confirmati, sponte et voluntarie
coram nobis confisa de fide et prudentia ac legalitate dicti
Nicolai viri sui ipsum Nicolaum virum suum ibidem presentem
volentem et honus presentis procurationis in se sponte
et voluntarie suscipientem, fecit statuit et ordinavit suum
verum legitimum et generalem procuratorem ac certum et indubitatum
nuntium specialem ad conficienda se nomine et
pro parte dicte constituentis apud dictam civitatem Potentie;
et predicta omnia bona stabilita et terras alias dicte constituentis
in territorio dicte civitatis Potentie positas, pro
medietate tantum et pro indiviso, exceptis dictis terris predictis
terris que dicuntur terre de la Tora, vendere alienare
tradere et assignare corporaliter vel per fustem nomine et
pro parte dicte constituentis prefato domino Antonio seu cuicumque
alteri persone terras ipsas emere volenti se volentibus
in totum vel in parte pro medietate tantum et pro indiviso,
ut dictum est, pretio quo melius poterit meliori et ad
faciendum seu fieri faciendum ipsius constituendis nomine et pro
parte de venditione illarum tam ipsi domino Antonio quam
quibuscumque aliis terras ipsas modo predicto emere volentibus,
instrumenta puplica et alias sufficientes cautelas que
plenum robur obtineant firmitatis. In quibus quidem instrumentis
venditionum terrarum ipsarum faciendis seu fieri faciendis,
predictum Nicolaum, virum et procuratorem suum,
fieri debeat reservatio, sive pactum quod si dicta Gisolda constituens
seu heredes sui aut prefatus [ ... ] vel alia quecumque
persona, nomine dicte Gisolde, voluerint dare, tradere
et assignare pretium venditionis terrarum ipsarum emptoribus
ipsarum terrarum contrarium in venditionibus faciendis
per ipsum procuratorem suum de terris ipsis pro medietate
pro indiviso ut dietum est usque stilum ad annos duos completos
numerando diem venditionis illarum in antea. Quod
tam ipse dominus Antonius quam etiam alius emptor quicumque,
teneantur recipere a dicta Gisolda seu eius heredibus
vela dieto Nicolao viro et procuratore suo vel alia quacumque
persona pro ea et suis heredibus pretium supradictum
et restituere eidem Gisolde vel suis heredibus aut dicto eius
viro et procuratori vel alteri pro ea terras ipsas. In casu vero
quod dicta Gisolda seu eius heredes vel predictus Nicolaus
procurator suus aut alius pro ea in dicto termino vel infra
quocumque pretium ipsarum terrarum ipsis emptoribus solvere
ac reddere non curaretur, quod terre ipse, elapso ipso
termino, remaneant in domino et proprietate ipsorum emptorum
et eorum heredum. Ita quidem quod dictus dominus
Antonius seu quicumque emptor ipsarum terrarum teneantur
et debeant anno quolibet laborare seu laborari facere terras
ipsas pro medietate et pro indiviso eis vendendas ac dare
et tradere et assignare eidem Gisolde seu alii pro parte sua
terragia consueta annis singulis de illis videlicet seminibus
seminandis in terris suis predictis. Pretium vero ipsarum terrarum
recipiendum per ipsum Nicolaum virum et procuratorem
suum, dictus Nicolaus vir suus possit et debeat ipsius
constituentis nomine et pro parte recipere recolligere et
habere ab emptoribus ipsis et pretium illis facere instrumenta
et alias cautelas quascumque penarum et sacramento ac
oportunis omnibus roborata. Et generaliter et specialiter ad
faciendum gerendum et exercendum omnia alla et singula que
necessaria fuerint in premissis et circa premissa et etiam
oportuna et que quilibet verus et legitimus procurator facete
potest et debet et que [ ... ] constituens facete posset et
deberet ac si premissa personaliter interesset etiam si talia
fuerint que mandatum exigant speciale. Promictens fideiubens
ac se solemniter obligans dictum constituens, cum auctoritate
qua supra, cum iuramento prestito per ipsam
constituentem in manibus mei predicto notario recipiente sacramentum
ipsum ab ea pro parte omnium quorum partium
interest et poterit interesse. Servatum gratum et firmum habere
tenere, tenens totum et quidquid per prefatum Nicolaum
virum et procuratorem suo seu substituendum ab eo,
quem possit substituere omnia remissa omnia et singula vigore
presentis procurationis in premissis et quodlibet premissorum,
actum gestum fuerit et etiam procuratum, michi
predicto notario puplico pro parte omnium quorum interest
et interesse possit et poterit solemniter stipulatum; ut autem
in premissis fides possit plenaria adhiberi confectum
est exinde ad cautelas omnium quorum et cuius interest et
poterit interesse, presens puplicum procurationis instrumentum
signo meo solito signatum, subscriptione mei qui supra
iudicis et nostrum subscriptorum testium subscriptionibus
roboratum. Quod scripsi ego predictus notarius Anellus qui
predictis omnibus rogatus interfui ipsumque meo solito signo
signavi, ac intervirgulavi superius uhi legitur civitatis,
non vitio sed errore scribendi.
Nell'interlinea.