Sancia, Dei gratia Ierusalem et Sicilie regina, magistro
iurato baiulis iudicibus et universis hominibus civitatis nostre
Potentie, fidelibus regiis atque nostris gratiam et bonam
voluntatem. Mortuo noviter, sicut domino placuit
Rogerio Bariona de Potentia milite, comestabulo civitatis
eiusdem, nos laudabilium servitiorum reverendo domino viro
nostro et nobis diutius impensorum ac devotionis et fidei
merita Francisci de Stampis de Potentia, militis curie vicarie
regni iudicis dilecti consiliarii, familiaris et fidelis regii
atque nostri, statera considerationis debite apprendimus eidem
Francisco et Matheo de Stampis filio suo, cuius signa
indolis prout fidedignorum testimoniis approbatur perfectionis
hominis prestigia asserunt et paterna vestigia eundem
imitatorem ostendunt, dictum comestabulie officium duximus
de speciali gratia et ex certa nostra scientia per alias
opportunas nostras licteras concedendum, recepto ab eo solito
fidelitatis et de officio ipso exercendo fideliter corporali
ad Sancta Dei Evangelia iuramento. Ea propter fidelitatis
nostre precipimus quod eidem Francisco ac prenominato Matheo
suo genito iuxta predictarum aliarum licterarum nostrarum continentiam
et tenorem in omnibus que ad dictum
comestabulie officium pertinere noscuntur, ad honorem et
fidelitatem regiam atque nostram devote patratis de cetero
et efficaciter intendatis. Ita quod huiusmodi comestabulie officium
per eosdem valeat fideliter et laudabiliter exerceri
vosque possitis inde merito commendari.