+ Anno Dominice Incarnationis millesimo trecentesimo
tricesimo, regnante domino nostro Roberto, Dei gratia
Ierusalem et Sicilie rege, ducatus Apulie et principatus Capue,
Provincie et Forcalcheri ac Pedimontis comite, regnorum
vero eius anno vicesimo secundo, feliciter amen. Die
sextodecimo mensis madii, tertiedecime indictionis apud civitatem
Potentie. Nos Matheus de Madio, iudex civitatis
Potentie, Angelus de Bonopari, puplicus eiusdem civitatis notarius
et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati,
[presenti] scripto puplico notum facimus et testamur, quod,
constituti in nostri presentia dominus Nicolaus de Stampis,
miles, de predicta civitate Potentie, ex parte una, et [Bariona]
de Madio de predicta civitate Potentie ex altera. Ad invicem
permutaverunt, videlicet, dominus Bariona petiam
unam terre sitam in tenimento dicte civitatis Potentie, in
contrata Rivissi, hiis finibus circumdatam: a tribus lateribus
tenet idem dominus Nicolaus de Stampis, a quarto latere tenent
Sambastianus de Ruta et Pascalis de Ruta, mediante
limite commune et si qui alii sunt confines. Et predictus dominus
Nicolaus de Stampis, miles, quatuor partes duorum
ortalium, siti in tenimento dicte civitatis Potentie, similiter
in contrata Rivissi, hiis finibus circumdati: ab uno latere
tenet dominus Angelus de Madio mediante limite communi,
a secundo latere tenent Rogerius notarii Andree et heredes
quondam Manfridoni notarii Andree, mediante limite communi.
Fines vero alterius ortalis sunt hec, videlicet: ab uno
latere tenet Rogerius Fullicta, mediante limite communi,
a secundo latere tenet Sambastianus de Ruta, mediante limite
communi, a tertio latere tenet, silicet a parte inferiori,
idem Barionas et si qui alii sunt confines. Quapropter dominus
Barionas, titulo permutationis predicte, tradidit et assignavit
predicto domino Nicolao de Stampis mililti, pro se
et heredibus suis recipienti, tam omnibus iuribus, ingressionibus
et exgressionibus suis, petiam terre predicte et he converso
predictus dominus Nicolaus de Stampis, miles, predicto
titulo dicte permutationis predicto Barione, pro se et eius
heredibus recipienti predictas quatuor partes ortalium predictorum,
cum omnibus iuribus, ingressionilbus suis, dederuntque
ad invicem predictus dominus Nicolaus de Stampis
ex parte una et Barionas de Madio ex altera, alter alteri, liberam
et plenariam po[testa]tem tenendi, possidendi, vendendi,
donandi, permutandi petiam terre et quatuor partes
ortalium predictorum. Insuper predicti dominus Nicolaus et
Barionas iuraverunt ad Sancta Dei Evangelia corporaliter per
eos tacta, alter alteri predictam permutationem ratam et firmam
semper habere et nunquam contra eam venire de iure
vel de facto, in iudicio vel extra iudicium, per se vel per
interpositam personam quomodocumque inter permutantes
eosdem. Quo de predicto permutationis contractu fiant duo
puplica consimilia instrumenta. Unde ad fucturam memoriam
et predictorum permutationum certitudinem et cautelam
presens puplicum permutationis instrumentum exinde factum
est per manus mei predicti notarii Angeli de Bonopari,
puplici civitatis Potentie notarii signo et subscriptione quoque
predicti iudicis et testium subscriptorum subscriptionibus
roboratum. quod scripsi ego Angelus de Bonopari,
puplicus civitatis Potentie notarius, quia predictis omnibus
rogatus interfui et meo solito signo signavi.