+ In nomine Domini Iesu Christi amen. Anno ab Incarnatione
Eiusdem millesimo trecentesimo quatragesimo regnante
domino, domino nostro Roberto, Dei gratia Ierusalem
et Sicilie rege, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie
et Forcalquerii ac Pedimontis comite, regnorum eius anno
tricesimo primo, feliciter amen. Mense frebuarii die
quartodecimo eiusdem octave indictionis apud Criptolas.
Nos Nicolaus de Achille, annalis iudex dicte terre Criptolarum
pro anno presenti octave indictionis, Robertus de Maraldo
de eadem terra Criptolarum, puplicus ubique per
provinciam Basilicate, regia auctoritate notarius et testes
subscripti atque signati, licterati et inlicterati, ad hoc specialiter
vocati et rogati, presenti scripto puplico concordie
notum facimus et testando fatemur, quod, quedam questio
seu controversia oriebatur extra iudicium inter iudicem Iohannem
de Costa, actorem ex parte una et dompnam Palmeram de Potentia,
uxorem notarii Iohannis de Albano ex parte
altera, videlicet: quod dictus iudex Iohannes habere petebat
eiusdem dopne Palmere ex successione quondam iudicis Roberti
filii eiusdem iudicis Iohannis et mariti dopne Palmere
predicte, de bonis mobillibus et stabilibus, seseque moventibus,
valentes communi exstimatione uncias auri sexaginta.
Quas ipsa dopna Palmera habebat tenebat et possidebat de
bonis eiusdem iudicis Roberti post mortem suam et mariti
dopne Palmere iam dicti spectantes eiusdem iudicis Iohannis
predicti. Et interveniente omnium amicorum ad huius cause
tractatu ad transactionem et concordiam devenerunt
videlicet: quod, idem notarius Iohannes, maritus eiusdem dopne
Palmere daret solveret et numeraret et pro parte eiusdem
dopne Palmere [eodem iudici Iohanni] in carolensibus
argenteis sexaginta per unciam computatis, uncias auri sex
ponderis generalis per infrascriptos terminos, videlicet: in
foro civitatis Venusii primo futuro quod fiet de mense mai
uncias auri tres et reliquam quantitatem in foro Montis
Pilosi eiusdem anni, quod fiet de mense agusti. Et idem iudex
Iohannes et eius heredes quietaverunt liberaverunt et absolverunt
eamdem dopnam Palmeram et heredes suos; nec non
et predictum notarium Iohannem, ab omnibus questionibus
controversiis et causis que agere et movere poterat idem
iudex Iohannes et eius heredes contra dopnam Palmeram et
suos heredes et predictum notarium Iohannem pro bonis superius
declaratis. Et e converso idem notarius Iohannes nomine
et pro parte eiusdem dopne Palmere uxoris sue,
quietavit, liberavit et absolvit eundem iudicem Iohannem
et suosque heredes. Nec non et fideiussores positos per eundem
iudicem Robertum et eorum heredes ex restitutione
dotium datis et assignatis per eandem dopnam Palmeram eodem
iudici Roberto tempore contracti matrimonii inter ipsum
iudicem Robertum et dopnam Palmeram predictam; nec
non ex repromissione dotarii seu messii promissi per quondam
iudicem Robertum dopne Palmere iam dicte ab omnibus
questionibus, litis et controversiis quas agere et movere
poterant ipsa dopna Palmera et eius heredes contra eundem
iudicem Iohannem et heredes suos; nec non et fideiussores
positos per quondam iudicem Robertum pro bonis superius
nominatis. Et pro omnibus adimplendis et inviolabiliter asservandis
unus alteri ad invicem ad penam unciarum auri viginti
quinque, stipulatione hinc inde inlteriecta, se voluntarie
obligaverunt, medietatem ipsius pene curie et reliquam medietatem
partem me predicto notario puplico mediante pena
ipsa pro parte curie sollepniter et legitime stipulante. Qua
pena soluta vel non soluta aut gratiose remissa, omnia et
singula in suo robore duratura. Et ad maiorem cautelam
ambarum partium et eorum heredum idem iudex Iohannes
et notarius Iohannes predictus iuraverunt ad Sancta Dei Evangelia
corporaliter tacta, omnia et singula observare et adimplere.
Preterea idem notarius Iohannes in nobis predictis
iudice et testibus tamquam in suos expresse consensit, cum
sciret ex certa sua scientia suos iudicem et testes in hac parte
non esse nec se nostre iurisdictione esse subiectum. Et renuntiaverunt
expresse partes easdem unus alteri ad invicem
omni iuri et legis auxilio, consuetudinario, scripto vel
non scripto, constitutionem editam vel edendam, episcopalem
divi Adriani et legem sanantem, et omni alii iuris auxilio
per quem presens obligatio posset in parte minui vel
totaliter annullari. Et ut presens obligationis scripsi et fides
debita valeat adhiberi ad cautelam et securitatem eiusdem
dopne Palmere et notarii Iohannis predicti et heredum eorum,
ad instantiam ipsorum presens scriptum puplicum exinde
factum est instrumentum per manus mei predicti Roberti,
puplici notarii per provinciam Basilicate regia auctoritate notarius,
signo meo solito signatum, subsignatione vicem mei
qui supra iudicis scribere nessientis et subscriptorum testium
subscriptionibus seu subsignationibus roboratum. Superius
autem abrasum fuit uhi legitur eiusdem iudicis
Iohannis, ego idem notarius abrasi, conversi et emendavi,
non vitio sed errore.