+ In nomine Domini amen. Anno ab eius Nativitate millesimo
trecentesimo quatragesimo octavo, regnante domino
nostro Lodovico, Dei gratia Ungarie Ierusalem et Sicilie,
ducatus Apulie et principatus Capue, Dalmatie, Crohatie ramee,
Servie, Galitie, Lodomerie, Vulgarii, Cenomanieque gloriosissimo
rege, Provincie et Forchalquerii ac Pedimontis
comite, principe Salernitano ac honoris Montis Sancti Angeli,
anno regnorum vero eius Ungarie anno sexto, Ierusalem
et Sicilie anno primo. Die vicesimo octavo mensis aprilis,
prime indictionis apud terram Trechine. Nos Petrus Candidus,
annalis iudex ipsius terre, Maranus de Frista, auctoritate
regia puplicus ubique per totam provinciam Basilicate
notarius et testes subscripti de eadem terra ad hoc vocati
specialiter et rogati, presenti scripto puplico fatemur, notum
facimus et testamur, quod, predicto die in nostri presentia
presentialiter constitutus nobilis vir Herricus de Morra, dominus
Trechine ex parte una et dominus Matheus de Stanpis
de Potentia ex parte altera. Qui in nos predictos iudicem
et notarium expresse consentiit cum ex certa eius scientia
sciret nos suos iudicem et notarium in hac parte non esse.
ipse nobilis Herricus de Morra sponte, pure, puplice et bona
fide fuit confexus recepisse et habuisse nomine dotis et
pro dote a predicto domino Matheo de Stanpis de Potentia,
nomine et pro parte Iohanne, filie sue et eius nurui tempore
contracti matrimonii inter ipsam Iohannam et
Iacobellum filium predicti nobilis viri Herrici de Morra
in pecunia numerata regni ponderis generalis, uncias auri centum
et quinquagintas et cum iotalibus uncias quinquagintas.
Pro qua quantitate dotium predictarum receptarum ut
dictum est per Herricum predictum ipse nobillis Herricus,
ut asseruit coram nobis, convenit et promisit eidem domino
nomine et pro parte prefate Iohanne sue filie, nomine dodarii
et pro dodario, uncias auri sexagintas sex et tarenos viginti.
Pro quibus predictis dotibus et dodario predictus nobilis
Herricus convenit et promilsit, per stipulationem sollepnem,
dare fideiuxoriam cautionemque dicto domino Matheo, nomime quo
supra per totum mensem maii primi futuri indictionis
predicte, et pro hiis omnibus actendendis et
inviolabiliter observandis, prefatus nobilis Herricus obligavit
se curie regie ad penam duple quantitatis predicte pecunie
et nichilominus proinde ad Sancta Dei Evangelia
corporaliter manu tacto libro coram nobis prestitit iuramentum.
Quod autem supra decimo octavo virgulo interlineatum,
quod legitur predicte, non noceat quia ego predictus notarius
interlineavi et emendavi non vitio set errore. In cuius
rei testimonium et cuius interest et interesse poterit cautela,
presens puplicum instrumentum eis exinde factum est per
manus mei predicti notarii, qui premissis omnibus vocatus
et rogatus interfui et meo solito signo signavi, a testatione
mei qui supra iudicis idiote et testium subscriptorum subscriptionibus
roboratum.