+ Anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo
tertio, regnantibus serenissimis dominis, domino nostro
Ludovico et domina nostra Iohanna, Dei gratia Ierusalem et
Sicilie rege et regina, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie
et Forqualquerii ac Pedimontis comitibus, regnorum
vero predicti domini regis anno quinto et prefate domine regine
anno undecimo, feliciter amen. Die sexto mensis augusti
sexte indictionis apud civitatem Potentiam, in presentia
iudicis Girardi de Garruba, annalis predicte civitatis Potentie
iudicis, Angeli de Gaudiano de eadem civitate puplici
ubilibet per regnum Sicilie regia et reginali auctoritate notarius
et testium subscriptorum ad hoc specialiter vocatorum
et rogatorum. Ego Salerna de domino Rogerio de Potentia,
relicta quondam Roberti de Madio de eadem terra, mero iure
Romano vivens sicut ceteri homines et mulieres de prefata
civitate Potentie ab antiquo vixerunt et vivunt, manifestum
facio vobis nobilibus viris et muliere, Francisco, Iannocto et
Iacobino, filiis quondam Barione de Madio de dicta civitate
Potentie et Angelillo, filio quondam Nicolai de Madio ac
domine Francesce de Lacupensuli de eadem civitate avie et
tutrici legitime Angelilli, pupilli, filii et heredis quondam
Francisci de Madio, filii vestri. Propter quod ad preces et
rogationes meas per me vobis proinde factas, concessistis mihi
tenere et possidere precario nomine in vita mea donec vixero,
a vobis, tam vestrorum nomine quam nomine et pro
parte prefati Angelilli pupilli, omnes domos vineas casilia
ortos terras et quecumque alia omnia bona stabilia, que fuerunt
dicti quondam Roberti de Madio patrui vestri et predicti
Angelilli pupilli et viri mei iam dicti, sistentia intus
predictam terram Potentie et eius territorio, ad vos spectantes
et pertinentes hereditario nomine et pro parte quondam
abbatis Girardi de Madio patrui vestri et prefati pupilli.
Et dudum ipsa bona stabilia eidem abbati Girardo per me
vendita prout in quodam puplico instrumento inde confecto
plenius et seriosius continetur, ita quod ex predictis bonis
stabilibus possim libere percipere et habere et sine aliqua contradictione
vestra seu vestrorum aliquo vel aliquibus pro
parte vestra et pupilli iamdicti fructus redditus et proventus
donec vixero, ut est predictum, et de eisdem fructibus redditibus
et proventibus facere velle meum. Scribo et firmo atque
sollempni stipulatione promicto vobis et dicto pupillo
ac vestris heredibus ut predicta tenuta non faciat vobis et
dicto pupillo seu vestris heredibus preiudicium vel sasinam,
sed completo termino vite mee dicta bona omnia stabilia
france et libere revertantur ad manus vestras et dicti pupilli
vel heredum vestrorum, sine contradictione et impedimento
quocumque tam meorum heredum quam aliorum volentium
et debentium contradicere in bonis stabilibus supradictis, occasione
tenute predicte; obligans me proinde et heredes meos
circa premissa omnia et singula adimplendum et non contraveniendum,
ad penam unciarum auri decem. Cuius pene medietate
vobis seu prefato pupillo vel vestris seu suis heredibus
et reliqua medietate regie et reginali curie componendo,
me predicto notario Angelo tamquam persona puplica pro
parte dicte curie sollempniter et legitime stipulante. Qua pena
soluta vel non, firmis remanentibus omnibus et singulis
supradictis et nos predicti iudex, notarius et testes subscripti
declaramus atque fatemur quod predicta omnia et singula
in nostri presentia acta fuerunt sive gesta. In cuius rei
testimonium et omnium quorum interest et interesse poterit
certitudinem et cautelam, presens puplicum instrumentum
exinde factum est per manus mei notarii supradicti, signo
meo solito signatum, subscriptione mei qui supra iudicis et
subscriptorum testium subscriptionibus roboratum. Quod
scripsi ego idem Angelus de Gaudiano puplicus ut supra notarius,
quia predictis rogatus interfui et meo solito signo signavi.