+ Anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo
octogesimo quarto, regnante domino nostro Karulo, Dei gratia
invictissimo rege Ierusalem, Sicilie, ducatus Apulie, principatus
Capue, Alme Urbis senatore, principe Achaie, Andegavie, Provincie, Forcalquerii [ac Pedimontis comite],
regnorum eius Ierusalem anno octavo, Sicilie vero vicesimo,
feliciter amen. Die lune, octavo mensis [... duodecime] indictionis,
nos Nicolaus de Muro, regius iudex Potentie, Iohannes
de Gunella, puplicus eiusdem terre [notarius et testes]
licterati de eadem terra ad hoc specialiter vocati atque rogati,
presenti scripto puplico fatemur, quod, ad rogatum
Bernardi et Riccardi, filiorum quondam et heredum Sire Pascalis
de domino Fulcone, civium et habitatorum Potentie,
ad domum in qua dudum habitabat dictus quondam Sire Pascalis,
una cum eisdem heredibus nos personaliter conferentes
invenimus in eadem domo presentem dominam
Supriniam, uxorem quondam dicti Sire Pascalis, cui predicti
Bernardus et Riccardus nobis presentibus et videntibus tradiderunt
et assignaverunt domum predictam cum casale uno
eidem domui contiguo, sitam in civitate Potentie, in vicinio
ecclesie Sancti Andree, videlicet: prope domum que quondam
fuit iudicis Rogerii de Hermagno et prope domum que
fuit quondam cantoris Manfridi et si qui alii sunt confines.
Et eamdem dominam Supriniam de predictis domo et casile
in corporalem possessionem induxerunt pro unciis auri quatuordecim
et tarenis vigintiquinque. Quos et quas dixerunt
dicti heredes predictum Sire Pascalem, communem patrem
eorum confessum fuisse in ultimis vite sue se recepisse
et habuisse integraliter a predicta domina Suprinia vel ab
aliquo alio pro parte sua, tempore contractus matrimoni
inter eos. Quarum domum cum casile predicto dicta domina
Suprinia recipiens ab heredibus supradictis habuit se contentam
et solutam de tota predicta pecunie quantitate. Ad
cuius rei memoriam perpetuam faciendam, tam ad cautelam
predictorum heredum quam domine Suprinie supradicte,
ad petitionem ipsorum, presens puplicum instrumentum
exinde factum est per manus mei predicti Iohannis de Gunella,
puplici Potentie notarii, signo meo solito subscripltione
mei qui supra iudicis et nostrum qui interfuimus testium subscriptionibus
roboratum.